Charter Document - 03190007
Charter Number: | 03190007 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1189 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia rex Anglie dux Normannie et Aquitanie comes Andegavie archiepiscopis [] salutem Sciatis nos pro salute nostra et A regine matris nostre et pro anima regis H patris nostri et pro animabus omnium antecessorum nostrorum et successorum concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et abbatie sancte Marie de Bordesleia et monachis Cisterciensis ordinis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam omnes rationabiles donationes que eis facte sunt et que rationabiliter ipsis quod ex dono videlicet Matildis Imperatricis et regis H patris nostri totam terram de Bordesleia et de Teneshala et Terdebigga cum omnibus pertinentiis suis et ville de Terdibigga Et totam terram de Holeweia cum omnibus pertinentiis suis cum assartis eidem terre conjunctis que sunt de feodo episcopi Wigornie preter terram parcarii et omnia aisiamenta sua in foresta de Fecham cum omni libertate pasnagii et pasture et ligna et materiem ad domos suas faciendas et ad alias res usui suo necessarias Et in eadem foresta unam porchariam apud Fecham cum dimidia virgata terre totum dominicum de Budiford cum duobus molendinis et cum aliis pertinentiis suis donec eis de eodem dominico de Badiford escambium donemus ad valentiam Et totum dominicum de Northona cum terra forestarii et bedelli et Godrici de Hundesfeld et cum omnibus pertinentiis suis Et novam puteum de Wich de proprio labore suo ad proprios usus suos sine venditione quam inde faciant ibi Et unam piscariam apud Erneleiam cum terra que ad eam pertinet Preterea concedimus eis et confirmamus omnes donationes que eis rationabiliter facte sunt sicut carte donatorum vel chirographa testantur Ex dono Simonis episcopi Wigornensis quandam terram apud Wich juxta Cholevillam que fuit insula quedam in qua predicti monachi de proprio labore suo suum habent puteum Et quadam essarta juxta terram de Holeweia que ipsi essartaverunt Ex dono Randulphi comitis Cestrie totam terram de Cumba cum pertinentiis suis Ex dono Rogeri comitis de Warwico totam terram de Sudhanger et unam hidam terre apud Octescluam que fuit R filii Gregorii cum omnibus pertinentiis suis Ex dono Willelmi et Stephani de Bellocampo Osmaresleiam cum omnibus pertinentiis suis Ex dono Petri de Stodlei decem acras terre apud Hildebergawrtha Ex dono Nicholai filii Bernardi duodecim acras terre juxta porchariam de Fecham Ex dono Edrici Estrece unam virgatam terre Ex dono Ricardi Coventrensis episcopi unum masagium in Lichesfled et terram Rogeri de Harland et terram qaum habent de Willielmo de Balance et de Hereberto Putot Et unam virgatam terre de Gaufrido Peche Ex dono Willielmi comitis de Warwico jus advocationis ecclesie de Claverdona sicut carta ejus testatur et terram quam habent de Willielmo de Burleia Ex dono Roberti de Staford unam hidam terre in Burleia et duodecim acras terre in Tiso et duas acras prati et pasturam que dicitur Oxehei Ex dono Rogeri de Sanford molendinum de Lea et terram quam Walterus Cumin eis dedit juxta Suhangram Et in Warewic duo masagia ex dono comitis Willielmi Ex dono Hugonis de Bleez octo acras terre et duas acras prati Ex dono Radulfi filii Hugonis gravam juxta Sudhangram Quare volumus [] Testibus Hugone Dunelmensi episcopo G Wintoniensi episcopo H Coventrensi episcopo R Londoniensi electo Herberto Cantuariensi et Willielmo archidiacono Willielmo Mauduit domini regis camerario Johanne marescallo Roberto de Witefeld Data per manum Willielmi cancellari nostri Eliensis electi apud Westmonasterium xv die Novemb anno primo regni nostri