Charter Document - 03190005
Charter Number: | 03190005 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sciant tam presentes quam futuri quod ecclesie sancte Marie de Bordesleia et monachis ibidem Deo servientibus dedi et in perpetuam elemosinam concessi Ahenum et tenuram eius et heredum suorum apud Likesfeldiam que reddit iii solidos et dimidiam pro salute mea et antecessorum meorum et successorum liberam et quietam ab omni servicio seculari quod ad me pertinent de me et successoribus meis tenendam in perpetuum tanquam liberam elemosinam ut predicte ecclesie tam abbas quam eius fratres ibidem suum habeant hospicium His testibus Rogero archidiacono Salopesb[eriensi] Willemo decano Willelmo capellano magistro Roberto de Haia magistro Gaufrido Gaufrido Pecche dapifero Radulfo Pecche Willelmo de Spandon magistro Zacharia