Charter Document - 03181171
Charter Number: | 03181171 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ricardus Dei gratia Londoniensis episcopus Radulpho decano et capitulo sancti Pauli London[ie] salutem Ad episcopalem curam pertinet ea que religiosis viris et Domino servientibus conferuntur donatione principum seu ceterorum fidelium pastorali provisione confirmare Inde est quod ecclesiam de Purlai cum omnibus pertinentiis et accessionibus suis a Roberto de Ver et Adeluda uxore eius sed et Henrico de Esseida monachis de Horton in perpetuam elemosinam donatam sicut ipsorum carte testantur auctoritate episcopali confirmamus et presentis scripti pagina communimus adicientes quod quicumque donationem nostram vel confirmationem pervertere aut impugnare attemptaverint divina ultione feriantur