Charter Document - 03181056
Charter Number: | 03181056 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R dei gratia London[iensis] episcopus dilectis in Cristo filiis decano sancti Pauli archidiaconis totique capitulo universisque eiusdem ecclesie filiis salutem atque paternam benedictionem Sciatis quod felicis memorie rex Henricus ecclesiam sancte Marie de Wicha et sanctimoniales ibidem deo servientes in suam protectionem suscepit et bona que eidem ecclesie a fidelibus collata sunt regia auctoritate confirmavit et litteris suis sigillique impressione sui confirmando corroboravit Et hoc idem bone memorie T Cantuariensem archiepiscopum totius Britannie primatem litteris suis atque sigilli sui impressione confirmasse vos non lateat Ea itaque et nos episcopalis auctoritate amministrationis sicut ab ipsis confirmata sunt concedimus et confirmamus Testibus Ricardo capellano episcopi et Hugone de Marenni et magistro Alberico et Willelmo de Wokendone et Salomone de Stebeheda