Charter Document - 03180247
| Charter Number: | 03180247 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Certification |
| Date: | 1163 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint salutem in Christo Noverit dilectio vestra latorem presentium N divina benedictione et nostre manus impositione ad sacerdotii gradum esse promotum Quod quia in dubium nolumus posse revocari presenti scripto universitati vestre id notificare curavimus vestram orantes et exortantes in Domino dilectionem quatinus pro amore Dei et reverentia ordinis sui ipsum in executione officii sui benigne recipiatis et debitum illi honorem propter Deum exhibeatis Valete
