Charter Document - 03180240

Charter Document - 03180240


Charter Number: 03180240
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1175 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos hec littere pervenerint salutem in Domino Quia rerum gestarum series nisi litterarum excipiantur apicibus processu temporis ab humana facile poterunt excidere memories scripto commode committuntur et provide ut finita semel negotia pace debita conquiescant et iniuste calumpniantibus penitus excludatur litigandi aditus et facultas Hac igitur ratione finem cause que inter dilectum nostrum W[alterum] abbatem Westmonasterii et Ranulfum clericum de Feringes nobis a summo pontifice delegate vertebatur pagine beneficio duximus committendum ut quod in ea domni pape gessimus auctoritate cunctis fieret liquidum et perversa machinantibus denuo litem super ea suscitandi adimeremus regressum A sede siquidem apostolica mandatum suscepimus ut memorandum R[anulfum] clericum quem supradictus abbas in manibus abbatis de Messenden seculo abrenuntiasse et in eius ecclesia religionis habitum assumpsisse asseveraverat moneremus diligentius et commissa nobis auctoritate compelleremus ecclesiam de Fering ad abbatem Westm[onasterii] pertinentem quam idem R[anulfus] iniuste presumpsit et illicite detinere sepedicto abbati restituere vel in nostra presentia remota appelatione iustitie sibi plenitudinem exhibere Nos igitur iniuncta nobis ad debitum volentes effectum perducere partes scitari fecimus quibus coram nobis comparentibus sepenominatus R[anulfus] frater quondam bone memorie pape Adriani post multas hinc inde lites et allegationes iuri quod in ecclesia de Fering habuerat et habere se dicebat in nostra et multorum presentia renuntiavit et ecclesiam ipsam tam spontanee quam absolute in manus nostras refutavit et quod eandem nec per se nec per alium de cetero repeteret nec in ea iuris aliquid vendicaret iuramento corporaliter prestito firmiter repromisit ipsius etiam R[anulfi] filius N nomine simile prestitit sacramentum et preterea se in hac re pro patre suo fideiussorem constituit et ne temere pater suus vel ipse contra iuramentum suum venire presumerent totum feodum quod idem N de abbate Sancti Albani tenet pignori obligavit Hiis vero gestis solempniter nos supradictam ecclesiam de Fering abbati Westmon[asterii] restituimus et magistro Mauritio domni abbatis clerico eam de ipso tenendam R[anulfo] in hoc assensum prebente concessimus et ut hec firniitatis robur optineant in posterum pagine presentis inscriptione et nostri pariter sigilli appositione confirmare curavimus et communire Testibus magistro David magistro Henrico de Norhamton magistro Radulfo de Altaripa Radulfo de Chilton[a] Radulfo cantore Waltero elemosinario Laurentio vacca Oseberto de Felst[ed] G aurifabro Roberto de Bureswelle Ricardo Agillu[m] Iohanne clerico et multis aliis