Charter Document - 03180239
Charter Number: | 03180239 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1175 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecelesic filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Ad universitatis vestre volumus devenire notitiam nos a sede apostolica mandatum suscepisse ut Randulfum clericum de Feringes quem dilectus filius noster Walterus abbas Westm[onasterii] in manibus abbatis de Messend[ena] seculo abrenuntiasse et in eius ecclesia religionis habitum assumpsisse asseveraverat moneremus diligentius et commissa nobis auctoritate compelleremus ecclesiam de Fering ad abbatem Westmonasterii pertinentem quam idem R[andulfus] iniuste presumpsit detinere predicto abbati Westm[onasterii] restituere vel in nostra presentia remota apellatione iustitie plenitudinem exhibere Nos igitur iniuncta nobis ad debitum volentes effectum perducere partes scitari fecimus quibus coram nobis positis post multas hinc inde allegationes communicato prudentum virorum consilio prememoratam ecclesiam de Fering sepedicto Randulfo auctoritate nobis a summo pontifice commissa sollempniter abiudicavimus eamque predicto abbati Westm[onasterii] plene restitui fecimus His itaque debita cum sollempnitate transactis nos petitione et assensu eiusdem abbatis Westm[onasterii] eandem ecclesiam magistro Mauritio clerico domni abbatis nomine ipsius abbatis possidendam et de ipso tenendam concessimus et ut hec firmitatis robur optineant in posterum pagine presentis inscriptione et sigilli nostri appositione confirmare curavimus Testibus magistro David magistro Henrico de Norhamt[ona] magistro Radulfo de Altaripa Radulfo de Chilt[ona] R[adulfo] cantore Waltero elemosinario Laurentio Vacca Osberto de Feldste G aurifabro Roberto de Bureswell Ricardo Aguill[um] Iohanne clerico et multis aliis