Charter Document - 03180236

Charter Document - 03180236


Charter Number: 03180236
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G dei gratia Lond[oniensis] episcopus Ricardo archidiacono decanis et cunctis parochianis clericis et laycis per archidiaconatum Colecestr[ie] constitutis salutem gratiam et benedictionem Predecessorum nostrorum imitati vestigia libertates et liberas consuetudines monachis et fratribus apud Merseyam commorantibus ab ipsis concessas et eorum scriptis autenticis que ipsi inspeximus confirmatas concedimus ut scilicet in causis et forisfacturis clericorum et parochianorum suorum eandem libertatem habeant quam habent ecclesie e[pisco]porum salva tamen consuetudine sancti Pauli et iure synodi quod quia ratum manere volumus presenti scripto [et] sigillo nostro confirmamus Dat[um] anno domini MC quadrages[imo]