Charter Document - 03180230
Charter Number: | 03180230 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1163 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ad nostri curam spectat regimi[nis ea que in sacrosanctas dei ecclesias et domos] religiosas pietatis intuitu collata sunt ut apud eas perpetua maneant firmitate modis omnibus cu[rare Inde est quod universitati vestre notificamus] nos concessisse et episcopali auctoritate confirmasse ecclesie beate Marie et sancti Leonardi de Ginges [et canonicis ibidem deo servientibus et in perpet]uum servituris ecclesias et decimas ceteraque bona ecclesiastica que prefata ecclesia in presenciarum in nostra [diocesi iuste et canonice possidet] []s prius a predecessore nostro bone memorie Ric[ardo] confirmat[um] est in quibus hec propriis dignum duximus [exprimenda vocabulis locum ipsu]m in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinenciis suis unam hydam terre circa predictam ecclesiam [quam Michael Capra et Willelmus filius eius eidem loco] dederunt in liberam et perpetuam elemosinam in eadem villa de Ging ecclesiam sancti Egydii cum omnibus per[tinenciis suis in usus proprios habendam li]gna ad ignem suum sufficiencia pasturam ad omnem pecuniam quam dominus deus eidem loco dederit et [padnagium ad quadraginta porcos in nem]ore predictorum Michaelis et Willelmi decimam feni et molendini eorum in eadem villa ex collacione Willelmi Faucil[lun decem et octo denarios de molendino de Terlin]g quicquid ex decimacione mariscii Henrici et Martini de Dun[er]ia ipsis proven[it] terram quam dedit [eis Ricardus filius Letar et Alexander de Bartlesdun] filius eius in Senefeld cum incremento de Sutc[r]oft terram quam dedit eis Robertus filius Simonis in T[ur]roka terram quam [dedit eis Rolandus filius Ricardi in Maldon ex] dono Roberti Huscart reditus duorum solidorum in Lega terram de Cotherst ex dono Henrici filii Orgarii [ex dono Walteri filii Roberti reditus duorum solidorum] de terra Cant[er]rel in Wdeham tenementum in Ging ex dono Ricardi filii Willelmi ex dono Willelmi de [Berdestapele duodecim denarios de terra Radulfi de] Berdestapl ex dono Muriel de Munten terram Willelmi textoris et tresdecim denarios de [terra Roberti Bungeie ex dono Willelmi de Munten terram Walteri] sutoris et terram Ail[wini] Bissop cum quibusdam incrementis aliis terrarum et bosci decimas [novalium e]orum [que propriis manibus aut sumptibus colunt sive ex] nutrimentis animalium eorum et omnes decimas et obvenciones hominum qui in eorum proprieta[te siti] sunt cum om[nibus ecclesiasticis consuetudinibus Ut igitur hec] nostra concessio et confirmacio predicte ecclesie et prenominatis canonicis [firma in per]petuum et illibata perman[eat presentis scri]pti paginam sigilli nostri aposicione roboravimus quam siquis ausu temerario [attentare pre]sumpserit beati apostoli Pauli [nisi se correxerit] indignacioni subiaceat et nostram malediccionem incurrat Preterea indultas [sibi dignita]tes a summo pontifice L[ucio et nos conce]dimus et scripti presentis auctoritate confirmamus salva nostra nostrique successoris canonica reverencia Hiis testibus [] Rob[erto] Banast[re] archidiacono Esexie Milone Folet []to clerico Radulfo coco