Charter Document - 03180223
Charter Number: | 03180223 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1175 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilbertus Dei gracia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem gratiam et benedictionem Ad communem omnium volumus devenire notitiam nos ad petitionem et presentationem N[icholai] prioris et fratrum de Stok Alexandro capellano perpetuam in ecclesia de Thopesfeld vicariam concessisse ipsumque in eadem sub annua quatuor marcharum pensione iam dictis priori et fratribus ad statutos inter eos terminos solvenda perpetuum vicarium constituisse ita quidem quod supradictus Alexander nobis et successoribus nostris et officialibus debitas nobis pro eadem consuetudines exsoluet et debitam per omnia exhibebit obedientie reverentiam Quam nimirium concessionem sibi factam et nostram institutionem quia firmam et inconvulsam manere volumus presentis eam scripti patrocinio et sigilli nostri munimine corroborare curavimus Testibus Ricardo archidiacono Colcestrie magistro Radulfo de Altaripa sancti Pauli cancellario et aliis