Charter Document - 03180220

Charter Document - 03180220


Charter Number: 03180220
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1166 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilbertus Dei gratia Londoniensis episcopus archidiaconis decanis et ecclesiarum que in eodem episcopatu constitute sunt personis omnibus salutem gratiam et benedictionem Universitati vestre presenti scripto notificamus nos instrumenta prioris et monachorum de Stok inspexisse que ecclesiam de Bumestede monasterio de Stok ab eiusdem ecclesie advocatis donatam et predecessorum nostrorum auctoritate concessam fuisse commemorant et testantur Unde quia iustum est ut suis stet antiquitas inconvulsa radicibus et que a predecessoribus nostris recte statuta sunt iustum est ut observemus vobis in commune notum facimus nos eandem donationem ratam habuisse ipsamque ut predicto monasterio firma permaneat pagine presentis inscriptione et sigilli nostri attestatione corroborasse Concedimus itaque quod predictus prior de Stokes et fratres in eodem monasterio devotionis sue Domino prestantes obsequium memoratam ecclesiam de Bunstede cum omnibus ad eam pertinentibus possideant et obventiones eius in usus proprios honeste convertant sic quidem ut sacerdos qui in cadent ministrabit de ipsa necessaria sibi iusta archidiaconi nostri taxatione percipiat et ecclesia ipsa ecclesie beati Pauli et eius officialibus canonicam in omnibus obedientiam semper exhibeat Huius nostre concessionis testes Hii sunt Radulfus de Dici et Ricardus Fol[iot] archid[iaconi] Lundon[ienses] et multi alii