Charter Document - 03180215

Charter Document - 03180215


Charter Number: 03180215
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia London[iensis] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis per episcopatum London[iensem] constitutis salutem gratiam et benedictionem Domorum vota religiosarum non inmerito sunt promovenda cum ut exaudiri debeant id pia suadeat et consona rationi devotio et frequens ad nos ex necessitate supplicatio Inde est quod dilectorum nostrorum abbatis et fratrum de sancto Walerico ex ecclesie sue subversione necessitatem ingruentem considerantes et sustentationis eorum portionem diminutam in multa parte attendentes universitati vestre notificari volumus quod nos ecclesias de Hystlesworth et Hampton et Twykeham et Heston in diocesi nostra constitutas in quibus personatum dinoscuntur habere quas et Hugo de Istlesworth dum superstes existeret eorum possidebat nomine ad ecclesie sue reparationem ipsis de cetero possidendas concessimus salvis nobis et successoribus nostris et officialibus nostris in eisdem ecclesiis debitis consuetudinibus liberam administrandi in eisdem sibi facultatem indulsimus Ut igitur hec nostra concessio firmitatis perpetuo robur optineat ipsam presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione communire decrevimus Testibus hiis Gilberto arch[idiacono] Middilsex[ie] Rogero de Wigorn[ia] Roberto Folet Radulfo de Chilton[a] canonicis sancti Pauli magistro Waltero de Witten[eia] Iohanne Witeng Thoma Briton[e] Radulfo precentore Lodowico et Achario et multis aliis