Charter Document - 03180214

Charter Document - 03180214


Charter Number: 03180214
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem gratiam et benedictionem Ad universitatis vestre volumus devenire notitiam quod nos conventionem inter ecclesiam sancti Walerici et Robertum de Baut et heredes suos ac Beatricem uxorem eius factam de stagno videlicet molendini de Birichangr et de via que ducit ad ipsum molendinum per feudum prefati Roberti necnon et de pratulo quodam quod nominato stagno adiacet sicut scripture inter eos factum super hoc plene testatur concedimus eamque ratam habentes ipsam ne de cetero queat infirmari pagina presenti et nostri pariter appositione sigilli confirmamus His testibus Gilleb[ertus] Middelsex[e] Radulfo Colecestr[ie] archidiaconis Ricardo de Storteford magistro scolarum Lund[onie] Radulfo de Chilton[a] Gilleb[erto] Ban[astre] canonicis Willelmo Foliot senescallo Reginaldo camerario Reginaldo Foliot Willelmo Morin et aliis multis