Charter Document - 03180212

Charter Document - 03180212


Charter Number: 03180212
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Que ad honorem Dei et utilitatem sancte geruntur ecclesie iustum est firma consistere et suis radicibus inconvulsa permanere Inde est quod conventionem inter A[bel] abbatem sancte Osythe et eiusdem ecclesie conventum et G[odefridum] Lundoniensis ecclesie tesaurarium super ecclesia de Simin habitam nos quia Deo placitam et ecclesie sancte commodam attendimus sicut cirographo inter eos conscripto et sigillis eorum utrimque firmato concepta est approbamus et concessa nobis a Deo auctoritate roboratam ut in posterum inconvulsa permanent sigilli nostri attestatione firmamus