Charter Document - 03180211
Charter Number: | 03180211 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1163 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus dilectis sibi in Domino archidiaconis decanis et omnibus ecclesiarum personis per episcopatum Lundon[iensem] constitutis salutem gratiam et benedictionem Que religiosis locis divine contemplationis intuitu collata sunt episcopali iustum est auctoritate firmari ne valeant in posterum rerum facili mobilitate convelli Inde est quod auctenticum instrumentum illustris viri Walteri filii Roberti sequentes quo ecclesie sancti Neoti et monachis ibi Deo servientibus ius dominii et advocationis quod habuerat in ecclesia de Wimbis et in ecclesia sancti Andree infra muros Lund[onie] confirmat nos quoque id ipsum eisdem concedimus et ut sibi de cetero firmum et inconvulsum permanent episcopali eis auctoritate et sigilli nostri attestatione corroboramus Valete