Charter Document - 03180202

Charter Document - 03180202


Charter Number: 03180202
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilbertus Dei gratia Londoniensis episcopus R[icardo] archidiacono Colecestrie et omnium ecclesiarum personis que per archidiaconatum Colecestrie constitute sunt salutem gratiam et benedictionem Noverit universitas vestra nos presentatione Beatricis de Sai necnon consensu et petitione dilecti filii nostri Willelmi de Mandevilla comitis Essexie dedisse et concessisse priori et conventui de Waledena ecclesiam de Elsenham cum omnibus ad eam pertinentibus in elemosinam libere habendam quiete tenendam perpetuo possidendam Quod quia ratum et inconvulsum manere volumus presentis pagine inscriptione necnon et sigilli nostri appositione corroborare pariter et confirmare curavimus Hiis testibus Hugone decano sancti Pauli Ricardo archidiacono Colocest[rie] Henrico thesaurario magistro Ricardo de Storteford Gileberto Foliot Iohanne de Marenni sancti Pauli canonicis Rogero filio Mauritii magistro Radulfo de Altaripa Ricardo de Sarebir[ia] Radulfo de Chilton[a] Milone Folet Ricardo Agulun Galfrido persona ecclesie de Henham Martino persona ecclesie de Lutlebir[ia] Reginaldo camerario Gileberto hostiario et aliis quam pluribus