Charter Document - 03180198

Charter Document - 03180198


Charter Number: 03180198
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gillebertus Dei gratia Lundoniensis episcopus dilectis sibi in Domino omnibus sancte Lundon[iensis] ecclesie parochianis et filiis salutem gratiam et benedictionem Ex inspectione autentici scripti predecessoris nostri bone memorie Ricardi Lundoniensis quondam episcopi intelleximus ipsum omnibus sancte Lund[oniensis] ecclesie parochianis et filiis liberis tamen hominibus concessisse ut quicumque eorum clericus vel laicus monasterii sancti Iacobi de Waleden et fratrum iugem ibidem Deo famulatum exhibentium fraternitatem expetierit vel apud eos locum sepulture sue habere voluerit liberam dandi se vel corpus suum cum concessis sibi a Domino facultatibus illuc transferendi habeat potestatem salva tamen in omnibus ecclesie cuius parochianus extitit et ipsius ecclesie persone debita consuetudine et dignitate Hanc itaque concessionem et factam a iam dicto predecessore nostro permissionem quia memorate ecclesie de Waleden et ipsius ecclesie fratribus firmam et inconvulsam manere volumus ipsam eis presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus magistro Ricardo de Stortef[ord] Roberto de Clifford Rogero filio Mauritii Ricardo de Sar[esberia] Luudovico Radulfo de Chilton Milone Folet Waltero elemosinario magistro Radulfo cantore