Charter Document - 03180197

Charter Document - 03180197


Charter Number: 03180197
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilebertus Dei gratia [Londoniensis] episcopus dilectis sibi in Domino universis eiusdem ecclesie parochianis et filiis salutem gratiam et benedictionem Qui Domino devotius obsequuntur digne ab ipsius fidelibus in petitionibus suis iustis exaudiuntur Inde est quod universitati vestre presenti scripto notificamus nos dilectis fratribus monachis scilicet Clunniaci et nominatim priori de Rumuli et ipsius loci conventui omnes ecclesias et ecclesiastica beneficia concessisse que sibi a comite Eustachio donata et concessa sunt et ipsius carta quam inspeximus confirmata et ab ipsis multis iam ante annorum curriculis quiete et inconcusse possessa In his vero hec propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam de Stanford et ecclesiam de Angra ecclesiam de Lahaphara et Lagaphar parva ecclesiam de Cogeslida ecclesiam de Orteia ecclesiam de Langabou et quicquid ad eas pertinet in capellis in terris et decimis uidelicet de porcis de agnis de lana de cascis de vitulis de pullis equorum de pasnagio de feno et lino Has iam dictas ecclesias cum omnibus ad ipsas pertinentibus iam dictis fratribus concedimus et episcopali auctoritate confirmamus et hanc donationem nostram sigilli nostri attestatione corroboramus Testibus Rica[r]do archidiacono []