Charter Document - 03180196
Charter Number: | 03180196 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1173 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] Quia piis desideriis pronum adhibere debemus assensum universitati vestre presenti scripto notificamus nos ex concessione nobilis femine Cecilie videlicet Talebot ecclesiam de Feenges que in eius patrimonio sita est ecclesie beati Iacobi supra montem Rothomagi et fratribus et infirmis in eadem commanentibus et iugem Domino famulatum exhibentibus ea qua permittente Domino fungimur auctoritate in perpetuam elemosinam concessisse et venerabilem fratrem nostrum Herbertum ipsius ecclesie sancti Iacobi priorem in ea personam ipsius eiusdem ecclesie sancti Iacobi nomine debita solemnitate constituisse Quod ne deinceps revocari possit in dubium aut aliqua forte machinatione convelli presenti scripto Confirmamus et sigilli nostri appositione corroboramus et quia funiculus triplex non facile rumpitur donationem hanc primo iam dicte Cecilie deinde nostra postmodum sancti Thome dudum Cant[uariensis] archiepiscopi carta firmatam in perpetuum valituram Domino iuvante confidimus His testibus []