Charter Document - 03180175
| Charter Number: | 03180175 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1163 - 1173 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus dilectis sibi in Domino archidiaconis decanis et universis earum que in Lundon[iensi] episcopatu si[t]e sunt ecclesiarum prelatis salutem gratiam et benedictionem Nover[it] dilectio vestra nos per presentationem domni nostri regis Anglorum Henrici dedisse et in perpetuam elemosin[am] concessisse priori et conuentui ecclesie sancti Bernardi de Monte Iouis [ecclesi]am de Haveringis cum omnibus pertinentiis suis Quod quia in dubium [nol]umus aut in irritum de cetero posse revocari universitati vestre presen[ti] scripto id notificare et sigilli nostri anne[x]atione confirmare curavimus His testibus Laurentio abbate Westmon[asterii] Nicholao archidiacono Lundon[ie] Gilleberto Waltero []
