Charter Document - 03180172

Charter Document - 03180172


Charter Number: 03180172
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1167 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scripture pervenerit Gilbertus Dei gratia Londoniensis episcopus salutem in Domino Ad universorum notitiam volumus pervenire nos concessisse et dedisse Deo et beate Marie et sancto Iohanni apostolo et evangeliste de Horton et sancto Pancratio et monachis sancti Pancratii apud Horton Deo servientibus et servituris imperpetuum annuam pensionem duodecim marcarum de ecclesia de Purle nostre diocesis Quare volumus et episcopali auctoritate precipimus ut prefati monachi dictam pensionem duodecim marcarum de prenominata ecclesia libere et inconcusse et quiete imperpetuum percipient salvis etiam nobis et successoribus nostris episcopalibus consuetudinibus Ut autem hec concessione et donationis nostre pagina [firma] et inconcussa perseveret eam et sigilli nostri appositione et testium subscriptione communimus adicientes quod quicumque concessionem vel donationem nostram pervertere aut impugnare temptauerint divina ultione feriantur