Charter Document - 03180170

Charter Document - 03180170


Charter Number: 03180170
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1173 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Gile]bertus Londoniensis et Bartholomeus Exon[iensis] Dei gratia dicti episcopi omnibus fidelibus ad quos presens scripture pervenerit salutem Ne ea que semel recte finita sunt iteratis perturbationibus valeant instaurari notum facimus universitati vestre quod causa que super terra de la Leie vertebatur inter dilectos in Christo fratres nostros Adam abbatem et canonicos de Messend[ene] et Ingelramum de la Leie quam domnus papa nobis delegavit fine debito terminandam in hunc modum coram nobis sopita est Predicti abbas et canonici concedunt Ingelramo terram de la Leie de qua controversia fuit cum pertinentiis suis tenendam de eis liberam et quietam ab omni exactione et consuetudine et omni servitio ad eos pertinente ita quidem quod predictus I[ngelramus] duobus canonicis cum eo ibidem semper morantibus necessaria in victu et vestitu inveniet sufficienter et honeste Illam autem terram tenebit Ingelramus quamdiu in seculari habitu vixerit et post decessum eius sine omni contradictione revertetur ad dominium abbatie de Messendene Uxor vero prefati I[ngelrami] nullam ibi habebit residentiam nec frequentationem neque ullum accessum nisi ad capellam sicut cetere honeste mulieres Hanc autem conventionem fide media firmavit Ingelramus sesine fraude et malo dolo observaturum et memoratus abbas econtra ex parte sua et conventus idem firmavit in verbo Domini Et ut hec conventio rata et inconcussa permaneat nos qui iudices eramus delegati eam presentis scripti munimine fecimus roborari Hiis testibus Hereberto de Northhampton et Ricardo Barre Luxoviensi archidiaconis Willelmo de Norhale magistro Henrico Pium Helia clerico Heliade Scaccario Nigello de Berton David de Ailesberia Roberto de Broc Rogero de Messend[ene]