Charter Document - 03180168

Charter Document - 03180168


Charter Number: 03180168
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis frater G[ilebertus] Lundoniensis ecclesie minister salutem gratiam et benedictionem Que donantur Domino carissimi donanti nequaquam pereunt sed ei a quo donata sunt in perpetuum utique reservantur inde est quod caritatem vestram commonemus in Domino quatinus latori presentium R qui ob amorem Dei et salutem anime sue ad reficiendum pontem de Lund[onia] operam prebet de facultatibus vestris prout vobis Dominus inspiraverit aliquod auxilium conferatis ut a Deo ob ipsum collata die illa in centuplum recipiatis Omnibus autem qui ei ad predictum opus perficiendum aliquod beneficium prestiterint orationum et beneficiorum ecclesie nostre partem concedimus et insuper de Domini confisi misericordia confessis de penitentia sua viginti dies relaxamus Valete