Charter Document - 03180167
| Charter Number: | 03180167 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Institution |
| Date: | 1183 - 1185 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis per episcopatum London[iensem] constitutis salutem gratiam et benedictionem Frequens est ut clabatur a memoria quod a presentibus agitur nisi litterarum apicibus ad posteritatis notitiam commendetur Proinde universitati vestre presenti scripto notificamus nos ecclesiam sancti Leonardi de Soresdic quam contra canonicos sancte Trinitatis London[ie] ad domni regis pertinere donationem incuria sua publice ostensum est et plenarie comprobatum presentatione domni regis magistro Waltero de Witten[eia] clerico nostro dedisse et concessisse ipsumque in ea personam solempniter constituisse Quod quia firmum et stabile in posterum esse volumus pagina presenti et nostri appositione sigilli confirmamus Testibus his Galtero de Constanciis episcopo Lincoin[iensi] Ricardo Elyensi archidiacono domni regis thesaurario Radulfo archidiacono Hereford[ie] de regis sigillario Radulfo de Diceto decano sancti Pauli Ricardo Brit[one] Gaufrido filio Petri Amaurico dispensario Ailwardo camerario Roberto Folet Radulfo de Chilt[ona] Gilleberto Ban[astre] canonicis sancti Pauli Waltero filio Walteri Iohanne Witeng Thoma Britone Roberto Foliot clericis
