Charter Document - 03180165
Charter Number: | 03180165 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] dei gratia Lundon[iensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem gratiam et benedictionem Universitati vestre presenti scripto notificamus nos dedisse et concessisse ecclesie sancte Marie de Fonte Clericorum et monialibus ibidem deo servientibus ius parochiale imperpetuo habendum in terris quas quidem homines nostri tenent de nobis extra barram de Smethefeld videlicet Reginaldus de Gynges et Emma uxor eius et Mauricius de Totham et Muriel uxor sua et Henricus Foliot et uxor sua Lecia nomine et in hominibus in eisdem terris existentibus et in ceteris que ad parochiam pertinent sicut ipsi cartis suis predictis monialibus id concesserunt et confirmaverunt et [ea] etiam que ad parochiam regendam pertinere noscuntur ipsis divine caritatis intuitu ab ecclesia nostra et ab officialibus nostris recipienda concessimus Et quod non de cetero hec possint in dubium revocari presentis ea pagine inscriptione et sigilli nostri appositione confirmavimus Hiis testibus []