Charter Document - 03180162

Charter Document - 03180162


Charter Number: 03180162
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilebertus Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos hec littere pervenerint salutem in Domino Cum ecclesiis vel locis divinis mandatis obsequiis possessiones sive beneficia a Deo devotis fidelibus in eius honorem et laudem in perpetuum permansura conferuntur ea tutum et iustum est litterarum monimentis excipi et ne tractu temporis future posteritati venire possint in dubium maiorum debent auctoritate et diligenda roborari Proinde ad communem omnium vestrum volumus devenire notitiam dilectum filium nostrum G Banastre personam ecclesie sancti Nicholai que de donatione nostra esse dinoscitur in Lund[onia] ecclesiam memoratam cum iure personatus quod in ea habuerat in manus nostras spontanea voluntate resignasse nosque divine pietatis intuitu et pro salute anime nostre ecclesie beati Pauli et dilectis filiis nostris decano et capitulo eiusdem loci Deo ibidem famulantibus supradictam ecclesiam sancti Nicholai cum omni integritate sua in liberam et perpetuam elemosinam contulisse ipsamque et omnes obventiones ex ea provenientes ad anniversarium depositionis nostre diem celebrandum in perpetuum predictis decano et capitulo assignasse Quam quidem donationem pia celebratam devotione quia firmam et futuris manere temporibus desideramus duraturam ipsam pagine presentis inscriptione confirmamus et ne valeat a quoquam in posterum infirmari sigilli nostri appositione roboramus His testibus Roberto archidiacono Essex Henrico thesaurario ecclesie beati Pauli Roberto Folet Radulfo de Chilton magistro Waltero de Witen[eia] canonicis Iohanne Witeng Radulfo cantore Gileberto Foliot Henrico Foliot Roberto Foliot clericis episcopi Reginaldo camerario Roberto Parage Roberto Trauers Alexandro de Camera servientibus et aliis quam pluribus