Charter Document - 03180156
Charter Number: | 03180156 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1170 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod controversia que inter capitulum canonicorum sancti Pauli et conventum fratrum sancte Trinitatis Lond[onie] super ecclesia sancti Edmundi in presentia domni et patris G[ileberti] Londoniensis episcopi secundi mota et aliquatenus actitata est eiusdem episcopi assensu hoc pacis fine quievit Hugo siquidem decanus vice capituli sui investituram et personatum predicte ecclesie de manu domni episcopi suscepit et domnus episcopus ad eiusdem capituli petitionem et presentationem perpetuam eiusdem ecclesie vicariam fratrum sancte Trinitatis conventui tradidit Stephano eorundem priore ipsam cum animarum cura suscipiente Idem autem conventus reddet inde annuatim capitulo canonicorum sancti Pauli in festo sancte Cecilie duodecim denarios quamdiu Gocelinus presbiter eam tenuerit postquam vero illam tenere desierit predictus conventus clericum ibi canonice ponet et certam pensionem inde reddendam prout melius poterit ad communem sui et canonicorum sancti Pauli utilitatem sine omni dolo assignabit sicque deinceps antedictus conventus solvet annuatim canonicis sancti Pauli nomine illius ecclesie medietatem pensionis assignate et utrisque crescet equaliter velis decrescet pensio secundum casus qui evenire poterunt Solvetur autem hec medietas ad duos secundum quod inter eos tunc conveniet terminos Vt autem tota huius conventionis series memoriter teneatur et perpetuo firma permanent ipsa et scripto est commendata et sigillorum suorum testimonio communita et firmissimo insuper sigilli domni episcopi robore est confirmata