Charter Document - 03180152

Charter Document - 03180152


Charter Number: 03180152
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1165 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G dei gratia Lond[oniensis] episcopus dilectis sibi in domino universis ecclesie beati Pauli parochianis salutem gratiam et benedictionem Sicut loca divinis deputata pia convenit provisione fovere sic et piis supplicantium votis nichilominus decet annuere Quoniam igitur prout fida venerabilis et confratris nostri H Dunelm[ensis] episcopi et prioris et conventus eiusdem ecclesie testificatione didicimus domnum G de Luci decanum ecclesie beati Martini apud Lond[oniam] site quasdam particulas pannorum quibus quadringentis et eo amplius annis corpus beati Cuthberti fuit involutum a iam dicto conventu impetrasse universitati vestre per presentia scripta [mandamus] notificamus quod omnibus qui infra diem vicesimum a die susceptionis harum reliquiarum annuatim pio religionis proposito limina beati Martini visitaverint et de opibus sibi concessis in honorem beati Cutberti et beati Martini ob suorum remissionem peccatorum quicquam loco illi impenderint de dei misericordia confidentes xx dies de penitentia sibi iniuncta relaxamus et beneficiorum ecclesie beati Pauli participes constituimus Valete