Charter Document - 03180151
| Charter Number: | 03180151 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1163 - 1187 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint salutem gratiam et benedictionem Ad omnium vestrum volumus pervenire notitiam nos ad petitionem et presentationem Bartholomei et capituli canonicorum sancti Pauli Lundon[ie] Nicholaum capellanum in ecclesia sancte Marie Magdalene in Melestred vicarium perpetuum suscepisse ita scilicet quod Bartholomeus predictus soluet de prefata ecclesia capitulo sancti Pauli annuam pensionem duorum solidorum per manum memorati Nicholai sicut ante consuevit per manum Willelmi eiusdem ecclesie vicarii Predictus itaque Nicholaus coram nobis et capitulo et Bartholomeo de eadem ecclesia tactis sacrosanctis evangeliis fidelitatem iuravit Igitur ne quod a nobis sollempniter actum est de cetero revocetur in dubium vel contra ius canonicorum quod habent in eadem ecclesia aliquid statuatur in posterum nos illud auctoritate nostra roboramus et presentis scripti patrocinio cum sigilli nostri appositione communimus His testibus Ricardo de Saresb[iria] Ricardo Banastre Ricardo Foliot Iohanne Witheng David capellano Nicholao capellano Nicholao nepote archidiaconi Lund[oniensis] Radulfo Britone Baldewino clerico filio Roberti sacriste et multis aliis
