Charter Document - 03180146

Charter Document - 03180146


Charter Number: 03180146
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nonnullis innotuisse credimus quanto foveantur solacio Christi divertentes ad hospitale iuxta sanctum Bartholomeum in Lundon[ia] et quantis egeat domus illa que tot milibus singu[lis] diebus est necessaria et solacium ministrat universis Huius ergo tam religiose domus intuitu universitatem vestram hortamur attentius rog[an]tes et obsecrantes in domino et in remissionem vobis [in]iungentes delictorum quatinus latores presentium nuntios et procuratores illius venerabilis loci benigne inter vos ad seminandum dei verb[um] recipiatis et fratribus qui ibidem sunt divinis mancipati obsequiis per vos et per commissos vobis populos beneficiis et elemosinarum larg[it]ione misericorditer subveniatis Nos quoque de divina confisi misericordia omnibus qui pro a[more] Dei aliquod illi domui beneficium contulerint omnium orationum et beneficiorum Lundoniensis ecclesie concedimus participationem Valete