Charter Document - 03180141
Charter Number: | 03180141 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem gratiam et benedictionem Universitati vestre presenti scripto notificamus nos dedisse et concessisse Radulfo clerico filio Elfsi homini nostro de Stibbeia totam terram que fuit patris sui simul et quartam partem prati de Sunewincshamme quod ad eandem terram pertinet necnon et duas acras terre et dimidiam de proprestura que sunt ab occidentali et meridionali parte domus sue quam eidem Radulfo similiter pro servicio suo dedimus et concessimus tenendas et habendas sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris bene et in pace et honorabiliter in viis in semitis in pascuis in pratis in boscho et plano pro novem solidis et uno denario ad quattuor terminos anni pro omni servitio persolvendis ad Natale videlicet Domini viginti septem denariis et totidem ad Pascha totidem ad festum sancti Iohannis Baptiste et viginti octo denariis ad festum sancti Michaelis Predictus etiam Radulfus et heredes sui terram hanc erga domnum regem pro dimidia hyda terre defendant Et quoniam donationem et concessionem nostram firmam decetero et stabilem predicto Radulfo et suis heredibus sicut dictum est esse volumus ipsam presenti carta nostra et sigillo confirmamus