Charter Document - 03180139
Charter Number: | 03180139 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gilebertus Lundoniensis episcopus dedi Willelmo coco servienti meo pro servitio suo totam illam terram de antiquo managio apud Fuleham que iacet circa ecclesiam sicut illa divisa est per fossatam hinc a virgulto episcopi inde a via puplica que descendit in Tamisiam Hinc autem dedi illi tenendam de me et successoribus meis libere et hereditabiliter pro una libra piperis annuatim ad festum sancti Michaelis exinde solvenda Quod quia firmum et inconvulsum manere volo presenti scripto et sigilli mei attestatione confirmo His testibus []