Charter Document - 03180138

Charter Document - 03180138


Charter Number: 03180138
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem gratiam et benedictionem Ad omnium vestrum volumus devenire noticiam nos dedisse et concessisse Ricardo de Lichefeld servienti nostro pro servitio suo unam virgatam terre in Ylling que fuit Alfwini de Yllinges cum omnibus ad ipsam virgatam pertinentibus liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine tenendam et habendam sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris pro quinque solidis nobis ad quatuor terminos annuatim inde solvendis predictus vero Ricardus iam dictam virgatam ad regis geldum de tribus denariis per annum adquietabit Et pro hac donatione et concessione dedit nobis nominatus Ricardus tres bisantios de gersuma Quod quia sibi firmum et stabile volumus permanere presentis carte inscriptione et sigilli nostri appositione roboramus His testibus Roberto archidiacono Essexie Roberto Folet Gileberto Banastre magistro Waltero de Witteneia canonicis beati Pauli Iohanne Witeng Stefano Walense magistro Radulfo cantore Henrico Foliot Gileberto Foliot clericis nostris Willelmo de Punfret senescallo Reg[inaldo] dispensario Rodberto Parage pincerna Alexandro de Kamera Turstano forestario Andrea de Fuleham Gileberto de Ylling capellano Willelmo de Westilling Wllelmo filio Osberti Gervasio de Brenford Willelmo Purcel Alexandro de Hida hominibus nostris et multis aliis