Charter Document - 03180132

Charter Document - 03180132


Charter Number: 03180132
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1163 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis ecclesie episcopus omnibus fidelibus per Lund[oniensem] episcopatum constitutis salutem gratiam et benedictionem Nostri officii est ea que venerabilibus locis fidelium devotione collata nos euntur episcopali auctoritate confirmare et personas religiosas diligenti sollicitudine confovere Inde est quod ecclesias decimas terrasque in nostra diocesi sitas que pietatis intuitu monasterio sancti Pancratii de Lewes et monachis ibidem Deo servientibus collate sunt et quas in presenti possident confirmamus et sigilli nostri auctoritate communimus Inter que nominatim hec duximus exprimenda ex donatione Rodberti de Essexa cellam de Pritelwella cum accessionibus suis ex donatione Padulfi filio Briennii cellam de Stanesgate cum pertinentiis suis ex donatione Ranulfi de War[enna] ecclesiam de Canefeld et unam virgatam terre et totam decimam de dominio et decimam feni decimam quoque Picardi militis quam dedit quidam Brito qui terram tenuit ante Ricardum et postea ipse Ricardus qui duas acras adiecit cum pertinentiis suis et decimam de Eston quam dedit idem Ranulfus decimam de Gelham quam dedit predictus Ranulfus de terra quam tenuit Godwinus decimam de Epinges quam dedit Simon de Flamvill decimam de Pacheo decimam de Paching ecclesiam de Roinges et unam virgatam terre et decimam de dominio in omnibus de dotio comitis de War[enna] terram de Aseleroft quam dedit Ranulfus de War[enna] ecclesiam de Essind[une] cum terris et decimis ad eam pertinentibus de dono Gaufridi Bainnardi et duo et quadraginta acras terre et decem acras nemoris quas idem Gaufridus postea adiciet et tres acras prati ecclesiam etiam de Widdehala et illam de Ruth cum pertinentiis suis de dono Hugonis de Scalariis Ne igitur cuiquam liceat predictos fratres monachos sancti Pancratii de Lewes temerariis vexationibus fatigare neque bona corum neque possessiones ulla temeritate turbare firmissime prohibemus et modis omnibus inhibemus et sub interminatione anathematis interdicimus Quisquis vero idem Christi patrimonium conservare et amplificare studuerit Dominus conservet eum et beatum faciat in terra multiplicans ei hona temporalia et eterna Amen Huius nostre confirmationis testes sunt dominus Radulfus archidiaconus de Midlessexa Ricardus Foliot archidiaconus de Colecestria Iohannes de Tilleberia Rogerius de Hereford[ia] frater Rodbertus de Broi Lodowicus de Landon Ricardus de Salesberia Rogerus Camberleng Radulfus dispensator et multi alii