Charter Document - 03180129

Charter Document - 03180129


Charter Number: 03180129
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1170 - 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universitati vestre presenti scripto notificamus controversiam que inter ecclesiam beati Leonardi de Nobiliaco et ecclesiam sancti Pancratii de Lewes super ecclesia de Stieple et omnibus eius pertinentiis et ecclesia beate Marie Magdalene de Stanasgata et omnibus que ad eam pertinent hyda etiam et dimidia et decem acris in Tillingeham et decima de Smedefeld diu agitata est in presentia domni nostri illustris Anglorum regis H[enrici] secundi et domni Eborac[ensis] archiepiscopi Rogeri et episcoporum quam plurium et nostra hoc tandem modo sopitam utriusque partis assensu conquievisse Modus vero inter eos habite transactionis hic est memorata a siquidem ecclesia sancti Leonardi a lite quam adversus ecclesiam de Lewes instituerat omnino recessit et iuri si quod in iam dictis ecclesiis et earum pertinentiis et his que supra nominata sunt habuerat in perpetuum renuntiavit acceptis videlicet ab ecclesia de Lewes triginta marcis argenti et annuo unius marce redditu per manum monachorum de Stanasgata in Pascha et festo sancti Michaelis sibi in perpetuum exoluendo Quod ne temporis elapsu re vocetur in dubium ob stabiliendam iam dictarum ecclesiarum pacem scripto commendare curavimus et ut ratum et inconvulsum permanent episcopali auctoritate confirmamus His testibus domno nostro rege H[enrico] Eborac[ensi] archiepiscopo Rogero Saresbir[iensi] episcopo Iocelino Willelmo comite de Arundel Hamelino comite de Warenn Willelmo comite Essex[ie] Ricardo de Luci Laurentio abbate Westmon[asterii] Willelmo abbate Rading Gaufrido archidiacono Cant[uariensi] Ricardo archidiacono Pietau[ensi] Nicolao Radulfo Ricardo Roberto archidiaconis Lundon[iensibus] magistro Dauid magistro Henrico magistro Gilleberto magistro Hugone Roberto de Clifford canonicis sancti Pauli Radulfo filio Brientii et aliis multis