Charter Document - 03180118

Charter Document - 03180118


Charter Number: 03180118
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1163 - 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero E VI (f85r)

Charter:

Gilbertus Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum esse volumus quod Ricardus presbiter qui se gerebat personam ecclesie de Herefeld eandem ecclesiam in manus nostras sponte refutavit Ad cuius etiam petitionem et dominorum fundi presentationem mox de eadem Hospitale Ierusalem per Ricardum Turchum tunc in Anglia priorem investivimus et inpersonavimus eiusdem deinceps prioris et fratrum ipsius rogatu ac presentatione prenominatum Ricardum presbiterum eiusdem ecclesie perpetuum vicarium constituimus ut eam cum omnibus suis pertinentiis quamdiu vixerit teneat et possideat reddendo inde Hospitali singulis annis decem solidos et consuetudines episcopales omnes faciendo Quod quia volumus ratum et indubitabile permanere presentium litterarum et sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus Nicholao archidiacono Lond[oniensi] Ricardo archidiacono Colocest[rie] magistro Nicholao magistro Ricardo magistro Gilberto Willelmo de Beamis canonicis sancti Pauli Henrico Roberto Ricardo Hugone Lodowico clericis episcopi Iohanne clerico Germano