Charter Document - 03180117
Charter Number: | 03180117 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 - 1172 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[G]ilebertus Dei gratia Lundoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Universitati vestre notum esse volumus quod Galfridus filius Baldewini et mater eius Beatrix de Boilers ut ex cartis ipsorum perspeximus et ex eorundem viva voce probavimus concesserunt et dederunt Deo et fratribus Hospitalis Ierusalem advocationem ecclesie de Herefeld cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam nobisque presentaverunt fratrem Ricardum Turcum in Anglia priorem ut per eum de personatu prefate ecclesie predictum Hospitale quantum ad ius episcopale pertinet investiremus Cum igitur in eis que necessariis pauperum usibus destinantur promptum deceat et hilarem adesse consensum nos eiusdem Hospitalis presertim et necessitatem attendentes dictam concessionem grate facileque probavimus et cum Robertus presbiter tunc temporis eiusdem ecclesie persona liberam eam in manus nostras sponte refutasset mox eandem prenominato Ricardo priori tradidimus et per eum hospitali suo personatum eiusdem concessimus Quod quia ratum et indubitabile deinceps manere volumus presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus Nicholao archidiacono Londoniensi Ricardo archidiacono Colocestr[ie] magistro Nicholao magistro Ricardo magistro Gilberto Willelmo de Beaniis canonicis sancti Pauli magistro Henrico de Northamton Fulcone Rogero Roberto de Clifford Ricardo de Sar[esbiria] Iohanne clerico Germano