Charter Document - 03180115
Charter Number: | 03180115 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Londoniensis ecclesie minister omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos hec littere pervenerint salutem in Domino Ad communem omnium vestrum volumus pervenire notitiam conventionem quandam factam fuisse coram nobis inter Thomam abbatem Glouec[estrie] et Willelmum priorem et conventum sancti Petri Heref[ordie] et Radulfum filium Iohannis de London[ia] super decimis dominii et de quadam virgata terre in Mumwell quas idem monachi habent de donatione Walteri de Lacy videlicet quod quecumque persona institute fuerit in ecclesia de Mumwell ad presentationem memorati Radulfi vel heredum suorum singulis annis viginti solidos exsolvet abbati Glouc[estrie] et monachis Hereford[ie] ad duos terminos pro predictis decimis de dominio et de virgata terre Hec autem conventio celebrate est apud London[iam] anno dominice incarnationis MCLXXXIIII in nostra et multorum presentia quam quia firmam et inconcussam manere volumus nostri scripti testimonio et nostri pariter appositione sigilli roboramus Hiis testibus Nicholao London[iensi] archidiacono magistro Henrico de Norhamton Roberto de Clifford Radulfb de Chilt[on] Rogero filio Reigemeri alderemanno Radulfo vinetario et aliis