Charter Document - 03180110
| Charter Number: | 03180110 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Settlement |
| Date: | 1180 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Sicut opus est karitatis inter religiosorum precipue fratrum loca pacem reformare ita pium esse dinoscitur reformatam perpetua stabilitate communire Quod quia scripture suffragio efficacius effici posse credimus universitati vestre presentium litterarum attestatione significare curavimus causam que vertebatur inter dilectos filios nostros canonicos regulares sancti Botulfi Colecestrie et canonicos Nobiliacensis ecclesie super ecclesia sancti Leonardi de Bresete nobis a summo pontifice appellatione remota delegatam hoc tandem fine in nostra presentia utriusque partis in hoc concurrente assensu conquievisse Partibus siquidem in nostra presentia ad diem sibi peremptorie prefixum constitutis et multis hinc inde rationibus propositis et allegationibus auditis et testibus productis iuratis et sufficienter examinatis cartis quoque quas Nobiliacenses canonici in sue partis assertionem produxerant perlectis cum iam usque ad diffinitiuam perventum esset sententiam postquam partes aliquandiu inter se de pace tractaverant G[odefridus] prior et canonici sancti Botulfi amicorum suorum consilio malentes ab actione quam instituerant spontanea voluntate recedere quam iudicialis eventum calculi qui plerumque solet esse dubius expectare omni iuri quod habuerunt immo iuri si quod habuerunt in prelibata ecclesia sancti Leonardi de Bresete in manus nostras resignaverunt et refutaverunt et predictus Godefridus prior sancti Botulfi qui per litteras conventus sui ratihabitionis in causa illa ad agendum et componendum procurator confirmatus fuerat et alii qui cum ipso ibidem in causa steterunt canonici nomine suo et conventus se nullam in perpetuum ecclesie Nobiliacensi moturos super memorata ecclesia de Bresete controversiam propositis terribilibus quattuor evangeliorum scripturis iuramentum corporaliter prestiterunt Prior vero Nobiliacensis ecclesie Castus nomine pretextu expensarum quas ecclesia sua huius occasiones litis fecerat se nichil umquam ab ecclesia sancti Botulfi exacturum et insuper se predictis canonicis sancti Botulfi tres marcas argenti daturum in reconpensationem expensarum quas ipsi in lite fecerant similiter nomine suo et conventus cum quibusdam fratribus suis qui ibidem presentes aderant iuramenti cautionem exposuit Nos itaque prefatos canonicos Nobiliacensis ecclesie ab impetitione canonicorum sancti Botulfi super prelibata ecclesia sancti Leonardi summi pontificis et nostra auctoritate penitus absolventes hanc inter ipsos celebratam compositionem ratam habuimus et ne quorumlibet malignantium calliditate vel protractioris interiectu temporis possit infringi presentis eam inscriptione pagine et sigilli nostri pariter appositione confirmavimus Facta est autem hec transactio apud Copford in ecclesia anno ab incarnatione Domini MCLXXX iii idus Iunii His testibus Henrico thesaurario Lond[oniensis] ecclesie magistro Radulfo de Altaripa magistro scolarum London[ie] G[ileberto] Foliot canonico sancti Pauli Ricardo de Sareb[eria] Radulfo precentore Iohanne Witenge magistro Nicholao Alano et Thoma decanis magistro Samuele magistro Iohanne de Stoches magistro Godefrido Roberto Mantel vicecomite Essex[ie] Radulfo filio Brieni Alexandro et Andrea de Bresete clericis et multis aliis
