Charter Document - 03180109

Charter Document - 03180109


Charter Number: 03180109
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1163 - 1179
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dilectis sibi in Domino universis sancte matris ecclesie filiis ad quos iste littere pervenerint frater G[ilebertus] Londoniensis ecclesie minister salutem in Christo Sicut ex recognitione et confessione Radulfi archidiaconi Land[avensis] sicut etiam ex litteris eius signatis accepimus ecclesiam sancti Cadoci de Lancaruan de abbate et conventu Glouc[estrie] interveniente auctoritate dyocesani episcopi sub hoc tenore habendam ipse suscepit quod si sexaginta solidos memoratis fratribus annuatim statutis terminis vel infra octavum ab eis diem non reddiderit cadat a iure et possessione ipsius ecclesie ita ut neque appellationis obstaculum neque reclamatio neque contradictio per ipsum uel per alium facta ei debeat suffragani quominus monachi statim auctoritate sua inconsulto episcopo et ministris eius eamdem adeant et ingrediantur ecclesiam et tamquam suam et tamquam vacantem cum pertinentiis suis ominibus libere et quiete possideant Capellanos etiam postmodum in eadem ecclesia ministraturos predicto abbati et monachis iurare faciet quod si a predicta solutione cessaverit reddita mox eis clave ipsius ecclesie ipsisque in ea sine impedimentis receptis absoluti ab obligatione qua illi tenebantur astricti non per eum de cetero sed per monachos si monachi voluerint inibi ministrabunt si minus penitus decessuri Quod quia pleno partium hine inde assensu iuratoria quoque cautione a Radulfo prestita firmatum est et auctoritate diocesani episcopi comprobatum nos quoque ne in dubium de cetero id queat revocari presenti scripto vobis notificare et sigilli nostri attestatione coram universitate vestra testificari curavimus Hiis testibus