Charter Document - 03180107

Charter Document - 03180107


Charter Number: 03180107
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1163 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dilectis sibi in Domino universis sancte ecclesie filiis frater G[ilebertus] Londoniensis ecclesie minister salutem que nunc est et quam speramus a Domino Elabuntur tempora et in oblivionem multa pertrahunt que nisi scriptis excipiantur ad memoriam non facile redueuntur Inde est quod universitati vestre presentis notifico me dum curam Glouc[estrensis] ecclesie permittente Domino administrarem in inquirendis et requirendis eius possessionibus ex officii suscepti debito debitam sollicitudinem adhibuisse et tam ex cartarum quarundam inspectione quam totius etiam conventus Glouc[estrie] aliarumque personarum quam plurium attestatione manifesto cognovisse Robertum Gemun dum villam de Wirecesbur[ia] et villam de Laverkestok pleno iure et integro dominio possideret priusquam honor ille qui dudum fuit Roberti Gemun ad Willelmum de Muntfichet patrem Gilberti de Muntfichet devolutus esset ecclesias iam dictarum villarum Wirecesbir[ie] scilicet et Laverkestok ecclesie beati Petri de Gloucestr[ia] concessisse et regem H[enricum] primum hanc eius donationem sub multa nobilium regni sui attestatione carta sua et sigillo corroborasse Attendens itaque et multorum attestatione cognoscens ecclesiam Glouc[estrie] cui tunc preeram memoratas ecclesias a tempore regis H[enrici] usque ad tempus regis Stephani quo pax regni turbata est possedisse domnum etiam Lincoin[iensem] ad abbatis et conventus Gloue[estrie] presentationem vicarios in eis instituisse ipses etiam ab hiis ad arbitrium suum pensiones annuas suscepisse cum occasione cladis bellice commisse michi ecclesie possessio in ecclesiis iam dictis turbata fuisset per Gilbertum comitem iam dicti Gileberti avunculum qui tunc eius preerat patrimonio iiii tutelam exhibens qui ecclesias iam dictas auctoritate sua in quendam London[iensem] clericum Paganum nomine contulerat ad dominum Lincoln[iensem] adversus iam dictum comitem et memorandum Paganum querclam detuli commisse michi ecclesie iustitiam postulans exhiberi Cuius auctoritate apud Eilesbur[iam] per David archidiaconum de Bukingham synodo pupplice convocata statuto michi die instructus affui que supra sunt memorata proposui bone memorie Bernardi dudum Menevensis episcopi multarumque ipsius synodi personarum munitus testimonio memoratas ecclesias synodali iudicio reportavi In quas cum Gloucestrensis ecclesie nomine agens episcopali auctoritate inductus fuerim ipsa easdem in eo recuperauit obsequio et episcopali auctoritate per me et successorem meum usque in presens tempus optinuit Cui in iam dictis ecclesiis cum totum collatum [fuisset] et quod potestas laica et quod episcopalis dignitas conferre potest iustum videri potest ecclesias iam dictas sibi in pace dimitti et possessionem eius querelis iuvenis longe post nati non debere convelli Valeatis