Charter Document - 03180102

Charter Document - 03180102


Charter Number: 03180102
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Infirmorum apud Colec[estriam] diuturna egritudine laborantium egestati condolentes dilectam nobis in Domino benignitatem vestram rogamus et attentius exhortamur in Domino quatinus amore Dei et pietatis intuitu nuntios et procuratores eorum cum ad vos declinaverint ob animarum vestrarum remedium benigne recipiatis et eorum paupertatem de elemosinarum vestrarum largitione prout vobis Deus inspiraverit sublevetis Omnibus vero qui de peccatis suis confessi fuerint et eis manum misericordie in aliquo impenderint de Domini confisi misericordia de iniuncta sibi penitentia viginti dies relaxamus et orationum et beneficiorum ecclesie nostre participes esse concedimus