Charter Document - 03180100
| Charter Number: | 03180100 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1163 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilebertus Dei gratia Londoniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem et benedictionem Cum iniuncta nobis cura pastorali gregem providente superna clementia nobis commissum maximeque castris dominicis militantem protegere teneamur atque fovere iustitie censemus esse consonum ut in viris religiosis quam in nobis minus esse conspicimus foveamus religionem Hinc est quod servorum Dei monachorum sancti Iohannis Baptiste Colecestr[ie] religionem perspicuam attendentes et eiusdem domus hospitalitatem que passim patet omnibus petentibus vel necessitatem patientibus pie considerantes eorumque religiositati pietatis studio condescendentes ad ipsorum sustentationem ad hospitum susceptionem ad pauperum etiam et peregrinorum recreationem sancte religionis et divine pietatis intuitu ecclesiam de Berequeia cum suis pertinentiis eisdem Dei ministris in propriis usibus concedimus habendam et auctoritate pontificali ad eadem pietatis opera confirmamus possidendam salva tamen vicaria Martini clerici nostri quamdiu sub habitu vixerit seculari salva etiam rationabili sustentatione sacerdotis in predicta ecclesia ministrantis qui nobis et nostris successoribus de spiritualibus monachis respondent de temporalibus que etiam sustentatio do proventibus altaris eidem sacerdoti non annua sed perpetua erit assignanda Quod quia ratum et inconvulsum manere volumus id pagine presentis inscriptione et sigilli nostri impressione roborare curavimus Hiis testibus Radulfo de Chilton G[ileberto] Banast[r]e Ricardo de Saresbir Ricardo Banast[r]e Radulfo cantore Iohanne Hwiteng Ricardo Folioth Alano de Berking decano Osberto senescallo Galfrido Escollant Ricardo filio constabularii Baldewino Rogero camerario Iohanne Symone Willelmo clericis Willelmo marescallo et aliis multis
