Charter Document - 03180099

Charter Document - 03180099


Charter Number: 03180099
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Doniino Litteras dilecti filii nostri Hugonis filii Everardi de Boestede nobis directas inspeximus ex quarum inspectione ipsum Hugonem Deo et monasterio sancti Iohannis de Colecestria et monachis ibidem Deo famulantibus ius patronatus quod in medietate ecclesie de Boestede habuerat in perpetuam et liberam elemosinam pro salute sua et suorum concessisse cognovimus cuius nos autentico scripto fidem habentes ipsiusque erga Deum piam devotionem attendentes eius donationem ratam habuimus et domnum abbatem Colecestrie Gwalterum in his que ad ipsam spectant medietatem ea que nobis a Domino concessa est auctoritate personam constituimus Et quia perverse malignantium calliditates de die in diem suscipiunt incrementum et quod plerique devoto inceperunt animo eos ad id instigante maligno frequenter ad deteriora vertere nituntur propositum ne nostra quoquomodo possit de cetero irritari donatio pastorali cura providere curavimus et ut firmitatis robur optineat eam pagine presentis inscriptione et sigilli nostri appositione confirmavimus His testibus Ricardo Foliot archidiacono Colce[estrie] magistro Radulfo de Altaripa magistro scolarum Lundon[ie] Gileberto Foliot Rogero de Wigornia Ricardo de Sarebir[ia] Radulfo de Ciltona Ricardo Banastre Waltero elemosinario Iohanne clerico magistro Reimundo magistro Mauritio Benianiin clerico Osberto senescallo abbatis