Charter Document - 03180098
Charter Number: | 03180098 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1175 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gillebertus Dei gratia Lundoniensis episcopus et S[ymon] eadem gratia abbas sancti Albani omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Caritatis opus esse dinoscitur inter religiosas precipue domos suscitatas lites extinguere et ne perversis malignantium fomentis semel extincte quovis possint modo denuo suscitari diligentius procurare Inde est quod ad communem omnium vestrum volumus devenire notitiam controversiam que de mandato apostolico coram nobis inter abbatem et monachos sancti Iohannis Colecestr[ie] et sanctimoniales de Lillecherche super ecclesia ipsa de Lillecherche vertebatur hoc tandem fine in nostra presentia utriusque partis pari voluntate et assensu conquieuisse Prefati siquidem abbas et monachi ius omne quod in prefata sibi vendicabant ecclesia spontanee resignaverunt et a lite quam intendebant penitus recesserunt Memorate vero moniales ipsis monachis terram quandam ad prefatam pertinentem ecclesiam triginta solidorum per annum inperpetuum libere et quiete ab omni servitio possidendam concesserunt ita quidem quod si terra quedam que Blunteshale dicitur ad eosdem monachos per ipsas moniales aut earum specialiter favore per domnos aut per amicos suos quolibet modo sub ea libertate sub qua prefata terra in Lillechirche eis concessa est devoluta fuerit ipsam quam receperunt terram sepe dictis sanctimonialibus restituent et prenominatam terram de Blunteshale in commutationem eius accipient Et ut hec transactio firma stet et inperpetuum valitura permanent inter partes convenit ut monachi a sanctimonialibus sanctimoniales vero a monachis autentica capitulorum suorum instrumenta super hac compositione confecta recipient et nos eam auctoritate domini pape et nostre pagine presentis inscriptione confirmavimus et sigillorum nostrorum attestatione corroborare curavimus Hiis testibus Ricardo archidiacono Colecestr[ie] Roberto archidiacono Essex[ie] magistro Radulfo de Altaripa magistro scolarum Lund[onie] magistro David magistro Ricardo de Storteford Gilleberto Foliot canonicis sancti Pauli magistro Osberto de sancto Albano Rogero de Wigornia Ricardo de Salesberi Radulfo de Ciltonia Waltero elemosinario Ricardo Banastre Iohanne Swite[n]ge magistro Roberto de Kent magistro Heraclio Beniamin clerico Osberto senescallo Willelmo de Lillechirche et multis aliis