Charter Document - 03180091
Charter Number: | 03180091 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gilbertus Dei gratia Londunensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem gratiam et benedictionem Ex officio nobis iniuncto rebus ecclesiasticis que nostre iurisdictione sunt et precipue locis religiosis imposterum providere et hiis que canonice eis collata sunt ut in suo iure consistent omnimodam tenemur sollicitudinem adhibere Unde nos antiquum ius quod dilecte filie nostre sanctimoniales sancte Trinitatis de Cadomo in ecclesia de Felsted ab antecessorum nostrorum habuere temporibus plenias attendentes prefatam ecclesiam eisdem monialibus cum omnibus ad eam pertinentibus confirmavimus [et] ut ipsius ecclesie bona in proprios usus convertant benigne concessimus salvo tamen in omnibus iure Londunensis ecclesie et salvo duorum capellanorum servitio qui eidem ecclesie annuatim deservient ad custum dictarum abbatisse et conventus Quod igitur a nobis sollempniter actum est ne de cetero possit [in] irritum revocari presenti scripto et sigilli nostri appositione communire curavimus Hiis testibus Roberto Folet Radulfo de Chilton Gilleberto Banastre canonicis Roberto Waltero David capellanis magistro Waltero de Witten Iohanne de Witeng Iohanne Storcestr Radulfo de Warlemunt Willelmo de Felested Baldewino Gaudefrido parvo et multis aliis