Charter Document - 03180090

Charter Document - 03180090


Charter Number: 03180090
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1163 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis episcopus venerabili fratri et amico H[ugoni] sancti Edmundi abbati et conventui salutem Que in nostra geruntur presentia tali volumus firmitate roborari ne prudentius ordinata aliqua malignantium perversitate possint convelli Unde uestre innotescimus universitati nos sub multorum presentia Reginaldo clerico de Cotona instrumentum autenticum exposuisse quo inter vos pactio super ecclesia de Cotona continetur inserta Requirentes igitur coram omnibus ab eodem R[eginaldo] si que scripta fuerant omnibus prebuisset assensum accepimus ab eius responso secundum instrumenti tenorem sibi omnia complacuisse Et ad cautelam abundantem iusiurandum tactis sacrosanctis euuangeliis eodem hoc petente suscepimus quod bona fide secundum quod convenerat et scripto fuerat insertum inviolabiliter observaret Ne hoc igitur tam solempniter actum in dubium revocetur in posterum presentis scripti attestatione et sigilli nostri appositione communimus His testibus