Charter Document - 03180086
Charter Number: | 03180086 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1175 - 1179 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis frater G[ilebertus] Londoniensis ecclesie minister salutem in Domino Que ad pacem geruntur ecclesie literarum monimentis excipere tutum est ut si pro lapsu temporum eorum que gesta sunt contigerit aliquando vacillare memoriam concepti super hiis instrumenti inscriptione revocentur ad notitiam Inde est quod in communem omnium deducimus hoc scripto notitiam Radulfum Brit[onem] devotum beati Pauli et sancte London[iensis] ecclesie parochianum ob Dei et beate Virginis Marie et omnium sanctorum reverentiam ob illustris etiam regis Angl[orum] H[enrici] et liberorum eius salutem nichilominus et ob salutem domni sui Ricardi de Luci in cuius servitiis educatus est et promotus et iuvante Domino bonis temporalibus ampliatus ob suam etiam et uxoris sue N et liberorum suorum salutem in villa sua que dicitur Bordwadestone domum hospitalem que tredecim infirmorum in habitationem sufficiat una cum hiis competentibus officinis edificasse et ei de reditibus suis quos in locis diversis habet quantum procurationi iam dictorum fratrum et servientium suorum honeste sufficere possit assignasse Huic vero domui contiguam in honore beati Laurentii martiris erexit et confirmavit ecclesiam et cimiterium in quo iam dictorum infirmorum et clericorum et servientium suorum corpora sepeliantur instantia continuate precis impetravit Quia vero intra terminos parochialium ecclesiarum que iam diu dedicate et episcopali auctoritate limitate sunt oratorium erigi vel cimiterium dedicari absque assensu persone matricis ecclesie cui infra fines ipsos ius parochiale plene competit canonicum non est presenti hac testificatione notum cuntis facimus Willelmum de Norhalle ecclesie beate Marie de Hanewelle personam intra cuius fines parochiales villa de Bordwatest[one] tota consistit consensu domni Walteri venerabilis abbatis de Westm[onasterio] et conventus sui edificationi iam dicte ecclesie beati Laurentii et dedicationi cimiterii ipsius assensum in hunc modum prebuisse ut annue decimationes totius bladi quod in villa de Bordwatest[one] singulis excrescet memorate ecclesie de Hanewelle integre persolvantur et corpora omnium hominum de Bordwatest[one] cum divisis suis ad eandem ecclesiam sepelienda deferantur cetere vero obventiones omnes ad ius parochiale pertinentes predicte erunt ecclesie beati Laurentii que in usus eiusdem ecclesie et iam dictorum fratrum eius consilio cui fuerit eiusdem ecclesie cura commissa disponentur capellanum vero eidem ecclesie beati Laurentii deservientem infirmi suis sumptibus absque onere matricis ecclesie plene in omnibus exhibebunt His etiam ad recognoscend[am] dignitatem matricis ecclesie de Hanewelle et istud adiectum est et utrimque concessum ut omnes parochiani de Bordwatest[one] exceptis infirmis et eorum servientibus ad Natale Domini et ad Pascha et ad Pentecosten et in Nativitate beate Virginis Marie ecclesiam de Hanewelle adeant et eam ut matricem ecclesiam suam honorent Ecclesia vero de Bordwatest[one] in festivitate beati Laurentii martiris in cuius honore edificata est in oblatione cerei unius duarum librarum cere ecclesiam beate Marie de Hanewelle recognoscet Hec quia coram nobis acta sunt et omnium ad quos res spectat assensu firmata nos quoque ea que nobis a Domino concessa est auctoritate firmavimus et ut in perpetuum firma et inconcussa permaneant tam pagine presentis inscriptione quam sigilli nostri attestatione roborare curavimus Hiis testibus Waltero abbate Colecestrie abbate de Stratford Ricardo archidiacono Colecestrie R[oberto] archidiacono Essex[ie] Henrico tezaurario magistro Hugo[ne de] Lund[onia] magistro David magistro R[icardo] de S[t]ort[eford] G[ileberto] Foliot canonicis sancti Pauli