Charter Document - 03180084

Charter Document - 03180084


Charter Number: 03180084
Cartulary Title: London 1076-1187 Volume 15
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[ilebertus] Dei gratia Lundoniensis ecclesie minister dilectis sibi in Domino universis eiusdem ecclesie parochianis et filiis salutem gratiam et benedictionem Est apud nos in castello de Storteford locus reverende venustatis locus olim sanctuario Dei et divinis deputatus obsequiis quem etiam nunc post ruinas ob ea que ibi crebro apparuisse dicuntur sanctitatis indicia fidelis populus cum multa veneratur et reveretur devotione Nos igitur ob amorem Dei et sacri loci reverentiam in statum pristinum rem reformare et basilicam ibidem Deo reedificare disponentes propositum pii laboris caritati vestre denuntiamus optantes ut et nos pii nobiscum operis adiutores debitique fructus et digne mercedis simul participes efficiamus Hinc est quod vestram oramus et exhortamur in Domino dilectionem quatinus pietatis intuitu sancto operi huic opem et operam inpendatis et ut ad complementum incepta perveniant ad reparandam domum Domini qui omnia contulit aliqua de bonis vestris conferatis scituris his qui nostris in hoc monitis adquiescunt quod orationum et beneficiorum sancte Lund[oniensis] ecclesie eos specialiter constituimus esse participes Penitentibus autem et peccata confessis qui in opus hoc ad honorem Dei aliquid karitative impertierint de iniuncta sibi satisfactione misericorditer viginti dies relaxamus