Charter Document - 03180083
Charter Number: | 03180083 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1076-1187 Volume 15 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[ilebertus] Dei gratia L[undoniensis] episcopus dilectis sibi in Domino universis eiusdem ecclesie parochianis et filiis salutem gratiam et benedictionem Latores hii presentium nuntii sunt infirmorum de Bercam qui per ipsos suam vobis ostendentes inopiam devote supplicant ut ob Dei reverentiam sibi subveniatis et de his que vobis divina contulit misericordia ad eorum sublevandam inediam beneficium aliquod prout vobis Dominus inspiraverit impertiatis Quorum precibus nos quoque preces adicimus rogantes et exhortantes in Domino ut corda uestra Christi pauperibus aperiatis et dum potestis et vobis vita superstes est Deum in membris suis honorando illud ad memoriam revocetis quod suis in fine dicturus est quod uni ex minimis meis qui in me credunt fecistis michi fecistis et hoc pre oculis habendo et opere complendo quod hic pauperibus Christi ob eius reverentiam erogaveritis in futura vita in centuplum recipiatis Qui vero nostris acquiescendo monitis eis in aliquo ad vite pro Christo sustentationem subvenerint de eius confisi misericordia de iniuncta sibi penitentia decem dies relaxamus